Rana Rex







Der Froschkönig

























Olim rex multas filias habebat.






Filia minima et pulcherrima ad puteum in silva situm cum aureo globo ludere solebat.


























Aliquando globus puellae in puteum incidit.



Sed rana globum e puteo repetivit.

postulans nunc semper ei licere apud puellam esse. Haec filia promisit. Sed puella promissum non fecit et sine rana in arcem patris revertit.


























Tamen postridie rana ante portam stabat et pater filiae imperabat, ut porta aperiretur.


























Rex: "pacta," inquit, "semper servanda sunt."




























Ergo rana de catillo filiae regis cenabat et contentus erat.


























Postea cum filia regis in lecto eius dormire voluit.
Sed huius rei eam adeo taeduit, ut ranam taetram in parietem iaceret. Decidit.


























Sed nunc non iam rana sed regis filius pulcherrimus erat,



























qui olim a venefica mutatus erat.

























Liberi regum se valde amabant.



Postridie pulcherrimo pilento in regnum filii regis vehebant, ubi is illam in matrimonium duxit.
Et si mortui non sunt...

























Vokabelhilfen:
rana - Frosch; puteus, i, m. - Brunnen; globus, i, m. - Kugel; repetere - hier: herausholen; pacta, orum, n. - Vereinbarungen; catillus, i, m. - Teller; lectus, i, m. - Bett; taedet ailquem. alicius rei - Es ekelt jemanden vor; taeter, tra, trum - garstig; paries, etis, m. - Wand; venefica, ae, f. - Zauberin; pilentum, i, n. -Kutsche;

Idee/Text/Bildauswahl: Anna Schlenker
Redaktion (Text/Bildauswahl): Hans-Jürgen Günther


Quellen:
Grimms Märchen
Internetrecherchen

Zu den Fabulae

Zu den lat. Autoren


Gestaltung: Hans-Jürgen Günther
2020

Zurück zur Hauptseite